Incipit liber Cantici Canticorum

1:1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino

1:2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulæ dilexerunt te

1:3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et lætabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

1:4 nigra sum sed formonsa filiæ Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

1:5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

1:6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum

1:7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos juxta tabernacula pastorum

1:8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea

1:9 pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia

1:10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

1:11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum

1:12 fasciculus murræ dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur

1:13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi

1:14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum

1:15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus

1:16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

2:1 ego flos campi et lilium convallium

2:2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias

2:3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo

2:4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem

2:5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo

2:6 leva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

2:7 adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit

2:8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles

2:9 similis est dilectus meus capreæ hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos

2:10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni

2:11 jam enim hiemps transiit imber abiit et recessit

2:12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra

2:13 ficus protulit grossos suos vineæ florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni

2:14 columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora

2:15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit

2:16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia

2:17 donec adspiret dies et inclinentur umbræ revertere similis esto dilecte mi capreæ aut hinulo cervorum super montes Bether

3:1 in lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni

3:2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni

3:3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis

3:4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ et in cubiculum genetricis meæ

3:5 adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

3:6 quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murræ et turis et universi pulveris pigmentarii

3:7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel

3:8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

3:9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

3:10 columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

3:11 egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die lætitiæ cordis ejus

4:1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad

4:2 dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas

4:3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet

4:4 sicut turris David collum tuum quæ ædificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium

4:5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreæ gemelli qui pascuntur in liliis

4:6 donec adspiret dies et inclinentur umbræ vadam ad montem murræ et ad collem turis

4:7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te

4:8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum

4:9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui

4:10 quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

4:11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis

4:12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus

4:13 emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

4:14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloë cum omnibus primis unguentis

4:15 fons hortorum puteus aquarum viventium quæ fluunt impetu de Libano

4:16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius

5:1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

5:2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

5:3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos

5:4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum ejus

5:5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meæ stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

5:6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

5:7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum

5:8 adiuro vos filiæ Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

5:9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

5:10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

5:11 caput ejus aurum optimum comæ ejus sicut elatæ palmarum nigræ quasi corvus

5:12 oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum quæ lacte sunt lotæ et resident juxta fluenta plenissima

5:13 genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis labia ejus lilia distillantia murram primam

5:14 manus illius tornatiles aureæ plenæ hyacinthis venter ejus eburneus distinctus sapphyris

5:15 crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas species ejus ut Libani electus ut cedri

5:16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiæ Hierusalem

5:17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quæremus eum tecum

6:1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat

6:2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

6:3 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

6:4 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad

6:5 dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

6:6 sicut cortex mali punici genæ tuæ absque occultis tuis

6:7 sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ et adulescentularum non est numerus

6:8 una est columba mea perfecta mea una est matris suæ electa genetrici suæ viderunt illam filiæ et beatissimam prædicaverunt reginæ et concubinæ et laudaverunt eam

6:9 quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

6:10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

6:11 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

6:12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te

7:1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis

7:2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis

7:3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreæ

7:4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinæ in Esebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum

7:5 caput tuum ut Carmelus et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus

7:6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

7:7 statura tua adsimilata est palmæ et ubera tua botris

7:8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineæ et odor oris tui sicut malorum

7:9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum

7:10 ego dilecto meo et ad me conversio ejus

7:11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis

7:12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

7:13 mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

8:1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ ut inveniam te foris et deosculer et jam me nemo despiciat

8:2 adprehendam te et ducam in domum matris meæ ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

8:3 leva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

8:4 adiuro vos filiæ Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

8:5 quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

8:6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum

8:7 aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum

8:8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostræ in die quando adloquenda est

8:9 si murus est ædificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

8:10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

8:11 vinea fuit Pacifico in ea quæ habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu ejus mille argenteos

8:12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus ejus

8:13 quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam

8:14 fuge dilecte mi et adsimilare capreæ hinuloque cervorum super montes aromatum

Explicit liber Canticum Canticorum