Archipoetæ carminum
quæ supersunt IXum

Salve mundi domine, Cæsar noster ave,
cujus bonis omnibus jugum est suave;
quisquis contra calcitrat putans illud grave,
obstinati cordis est et cervicis pravæ.

Princeps terræ principum, Cæsar Friderice,
cujus tuba titubant arces inimicæ,
tibi colla subdimus tigres et formicæ
et cum cedris Libani vepres et miricæ.

Nemo prudens ambigit te per Dei nutum
super reges alios regem constitutum
et in Dei populo digne consecutum
tam vindictæ gladium quam tutelæ scutum.

Unde diu cogitans quod non esset tutum
Cæsari non reddere censum vel tributum,
vidua pauperior tibi do minutum,
de cujus me laudibus pudet esse mutum.

Tu foves et protigis magnos et minores,
magnis et minoribus tuæ patent fores;
omnes ergo Cæsari sumus debitores,
qui pro nostra requie sustinet labores.

Dent fruges agricolæ, pisces piscatores,
auceps volatilia, feras venatores:
nos poetæ pauperes, opum contemptores,
scribendo Cæsareos canimus honores.

Filius ecclesiæ fidem sequor sanam,
contempno gentilium falsitatem vanam;
unde jam non invoco Febum vel Dianam
nec a Musis postulo linguam Tullianam.

Christi sensus imbuat mentem christianam,
ut de christo Domini digna laude canam,
qui potenter sustinens sarcinam mundanam
relevat in pristinum gradum rem Romanam.

Scimus per desidiam regum Romanorum
ortas in imperio spinas impiorum
et sumpsisse cornua multos populorum,
de quibus commemoro gentem Lombardorum.

Quæ dum turres erigit more Giganteo,
volens altis turribus obviare Deo,
contumax et fulmine digna Ciclopeo
instituta principum sprevit ausu reo.

Libertatis titulo volens gloriari,
nolens in Italia regem nominari,
indignata regulis legum cohartari
extra legum terminos cœpit evagari.

De tributo Cæsaris nemo cogitabat,
omnes erant cæsares, nemo censum dabat;
civitas Ambrosii velut Troja stabat,
deos parum, homines minus formidabat.

Dives bonis omnibus et beata satis,
nisi quia voluit repugnare fatis;
cujus esse debuit summa libertatis,
ut quod erat Cæsaris, daret ei gratis.

Surrexit interea rex jubente Deo,
metuendus hostibus tanquam ferus leo,
similis in prœliis Iudæ Machabæo,
de quo quicquid loquerer, minus esset eo.

Non est ejus animus in curanda cute,
curam carnis comprimit animi virtute;
de communi cogitans populi salute
pravorum superbiam premit servitute.

Quanta sit potencia vel laus Friderici,
cum sit patens omnibus, non est opus dici.
qui rebelles lancea fodiens ultrici,
repræsentat Karolum dextera victrici.

Hic ergo considerans orbem conturbatum
potenter aggreditur opus Deo gratum
et ut regnum revocet ad priorem statum,
repetit ex debito census civitatum.

Prima suo domino paruit Papia,
urbs bona, flos urbium, clara potens pia;
digna foret laudibus et topographia,
nisi quod nunc utimur brevitatis via.

Post Papiam ponitur urbs Novariensis,
cujus pro imperio dimicavit ensis
frangens et reverberans viribus immensis
impetum superbiæ Mediolanensis.

Carmine, Novaria, semper meo vives,
cujus sunt per omnia commendandi cives,
inter urbes alias eris laude dives,
donec desint Alpibus frigora vel nives.

Lætare Novaria, nunquam vetus fies,
meis te carminibus renovari scies:
famæ tuæ terminus nullus erit dies,
nunc est tibi reddita post laborem quies.

Mediolanensium dolor est immensus,
præ dolore nimio conturbatur sensus.
civibus Ambrosii furor est accensus,
dum ab eis petitur ut a servis census.

Interim præcipio tibi, Constantine:
jam depone dexteram, tuæ cessent minæ.
Mediolanensium tantæ sunt ruinæ,
quod in urbe media modo regnant spinæ.

Tantus erat populus atque locus ille,
si venisset Grætia tota cum Achille,
in qua tot sunt mœnia, tot potentes villæ,
non eam subicere possent annis mille.

Jussu tamen Cæsaris obsidetur locus,
donec ita venditur esca sicut crocus.
in tanta penuria non est ibi jocus,
ludum tandem Cæsaris terminavit rocus.

Sonuit in auribus angulorum terræ
et in maris insulis hujus fama gerræ;
quam si mihi liceat plenius referre,
hoc opus Æneïdi poteris præferre.

Modis mille scriberem bellicos conflictus,
hostiles insidias et viriles ictus,
quantis minis impetit ensis hostem strictus,
qualiter progreditur castris rex invictus.

Erant in Ytalia greges vispillonum:
semitas obsederat rabies prædonum,
quorum cor ad scelera semper erat pronum,
quibus malum facere videbatur bonum.

Cæsaris est gloria, Cæsaris est donum,
quod jam patent omnibus viæ regionum,
dum ventis exposita corpora latronum
surda flantis boreæ captant aure sonum.

Iterum describitur orbis ab Augusto,
redditur res publica statui vetusto;
pax terras ingreditur habitu venusto,
et jam non opprimitur justus ab iniusto.

Volat fama Cæsaris velut velox ecus;
hac audita trepidat imperator Græcus,
jam quid agat nescius, jam timore cæcus,
timet nomen Cæsaris ut leonem pecus.

Jam tiranno Siculo Siculi detrectant;
Siculi te siciunt, Cæsar, et exspectant;
jam libenter Apuli tibi genu flectant,
mirantur quid detinet, oculos humectant.

Archicancellarius viam præparavit,
dilatavit semitas, vepres extirpavit,
ipso jugo Cæsaris terram subiugavit;
et me de miseriæ lacu liberavit.

Imperator nobilis, age sicut agis.
sicut exaltatus es, exaltare magis.
fove tuos subditos, hostes cæde plagis,
super eos irruens ultione stragis.