Declaratio Concilii Carisiaci

Celebrata anno Domini DCCCLIII præsidente Hincmaro archiepiscopo Remensi

De libero hominis arbitrio
et de prædestinatione

Caput 1

Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit, quem in sanctitate justitiæ permanere voluit. Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est »massa perditionis«1 totius humani generis. Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis secundum præscientiam suam quos per gratiam prædestinavit ad vitam2, et vitam illis prædestinavit æternam: ceteros autem, quos justitiæ judicio in massa perditionis reliquit, perituros præscivit, sed non ut perirent prædestinavit; pœnam autem illis, quia justus est, prædestinavit æternam. Ac per hoc unam Dei prædestinationem tantummodo dicimus, quæ aut ad donum pertinet gratiæ aut ad retributionem justitiæ.

Caput 2

Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus: et habemus liberum arbitrium ad bonum, præventum et adiutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum.

Caput 3

Deus omnipotens »omnes homines« sine exceptione »vult salvos fieri«3, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum: quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.

Caput 4

Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide, »quæ per dilectionem operatur«4, respicit partem; quia poculum humanæ salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit: sed si non bibitur, non medetur.


1 Cf. Aug., ep. 190,3,9; id., de dono perseverantiæ 14,35.
2 Rm 8,29 ff.; Eph 1,11.
3 I Tim 2,4.
4 Gal 5,6.